monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9 > sectio 4 > sectio 86 > sectio 1 > sectio 33 > cpl894.152 > csg75.532 > 22 > 9 > sectio 87 > 3 > 13 > sectio 30 > 43 > 1 > 30 > sectio 17 > sectio 17 > 12 > 16 > CAPUT XXI. > sluMscr.Dresd.A.145.b.139 > sectio 74 > 25 > sectio 46 > sectio 64 > 18 > sectio 61 > sectio 6 > 14 > sectio 115 > bnf16236.11 > cpl894.166 > sectio 1 > sectio 17 > sectio 14 > Proverbia, 21 > CAPUT IX. > sectio 21 > 12 > CAPUT PRIMUM. > sectio 3 > CAPUT XXXIX. > 15 > > . . . > 10 > sectio 144 > 11 > 9 > sectio 129 > sectio 73 > cpl894.180 > sectio 111 > CAPUT XXI. > sectio 77 > cpl894.197 > sectio 65 > sectio 100 > sectio 31 > sectio 92 > 2 > 8 > 11 > 18 > CAPUT XXV. > sectio 100 > sectio 64 > sectio 104 > 97 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 2. <<<     >>> 4.

3.

1 Apostolus quoque etsi non expresse, tamen intelligendum nobis reliquit, quasi bonus magister, et spiritalis agricola, occultis doctrinae seminibus excitans discipulorum ingenia, quod animae nostrae potioris creaturae sint, et cuiusdam praestantissimae naturae.
2 Cum enim dicit, quia vanitati creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe; quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20 et seq.); ostendit non mediocrem animarum esse gratiam, quarum vigore et virtute in adoptionem filiorum Dei assurgit humanum genus, habens in se quod ad similitudinem et imaginem Dei tributum est sibi.
3 Animae enim neque tactu aliquo comprehenduntur, neque visu corporeo videntur; et ideo praeferunt illius incorporeae et invisibilis naturae similitudinem, et supergrediuntur substantia sua corpoream et sensibilem qualitatem.
4 Quae enim videntur, temporalia sunt, temporalia significant, temporalibus agglutinantur; illa autem quae non videntur, aeterno illi et summo adhaerent bono, atque in ipso vivunt, et sunt, et moventur (Act. XVII, 18); nec ab eo, si boni consulunt, se patiuntur separari ac dividi.